Sprache: Latein
Verlag: Regensbergianae: Monasterii, 1901
Anbieter: Borkert, Schwarz und Zerfaß GbR, Berlin, Deutschland
Halbleder. Zustand: Sehr gut. VI, 328 p. Aus der Bibliothek des Mediävisten Prof. Dr. Johannes Helmrath. Der Einband ist berieben, mit Vorbesitzer-Stempeln auf dem Vorsatz und der Titelseite, die Seiten sind papierbedingt leicht nachgedunkelt, ansonsten ein sehr gutes und sauberes Exemplar ohne Anstreichungen. / Ex bibliotheca Ioannis Helmrath, medii aevi periti. Ligatura detrita est, cum sigillis prioris possessoris in charta custodie et pagina tituli. Paginae paulum obscuratae sunt propter chartam. Alioquin, exemplar optimum et mundum sine ullis notis. -- (Abstractum:) Praefatio. Tribus vel quatuor abhinc annis, cum ab Innocentio papa III, qui anno 1198 sanctae Romanae ecclesiae pracesse coepit, indicem pontificum, cardinalium, episcoporum contexerem, non credebam ultra annum 1431, quo Martinus papa Ve vita decessit, seriem praelatorum deducendam esse, quandoquidem ab ea fere actate singulae quaeque res singulorum episcopatuum certioribus innotuerunt testimoniis. Neque tamen ea ratio omnium, qui librum illum judicaverunt, hominum doctorum plausum tulit. Inprimis, qui inde ab initio, ut laborem subirem, me monuerant, viri clarissimi, ut suscepto etiam amplius incumberem, hortabantur. Quorum votis facilius satisfieri posse videbatur, quod pretiosa eorum, quae jam tractanda erant, temporum monumenta in tabulario Vaticano exstant inter Obligationum qui dicuntur libros, Consistorialium nomine vulgo insigniti, qui accuratissima temporum ratione habits breviter de promotionibus sive provisionibus praelatorum agunt. Quo maxime auxilio fretus, quamvis edendo Bullario Franciscano multum occupatus essem, etiam Hierarchiae catholicae medii aevi alterum volumen parandum emittendumque in lucem constitui. At consilium persecuturus librorum quos modo dicebamus Consi- storialium seriem intellexi nequaquam-integram superesse. Alii itaque fontes erant petendi. Inter quos praecipuum obtinere locum par erat summorum pontificum illa registra, quibus ut reliquae ita provisionum epistolae transscriptae colligebantur. Deinde veri Obligationum libri evolvendi erant Solutionumque, utpote in quos servitiorum communium tam obligationes a praelatis nuper pro- motis suscipiendae quam solutiones ab eis factae referebantur, quamquam hi quaedam dubia de diebus ipsarum promotionum relinquunt, cum obligationes quidem paucis post promotiones diebus suscipi solitas, solutiones vero inter omnes constet interdum pene integro exinde anno transacto esse factas. Claudunt subsidiorum Vatica- norum agmen Garampii schedae, cui copiam librorum, quos enumeravimus, etiam uberiorem inspicere licebat, quam nostra aetate superest [.]. la Gewicht in Gramm: 250.