Excerpt from Rerum Italicarum Scriptores; Raccolta Degli Strorici Italiani dal Cinquecento al Millecinquecento, Vol. 23
Si quae autem utilitas ab hoc Opere in ceteros, plurimam sane in Collegium ve strum manare dicendum est, quod sparsa ubique contineat praeclara testimonia nobi litatis ac doctrinae Maiorum vestrorum, qui gravissima Reipublicae negotia domi fo ri5que per omnem aetatem felicissime gesserunt, Imperatoribus, Regibus, Ducibus, ac Patn°ae carissimi. Habet et memoriam amplissimarum dignitatum, quibus unus aut alter ex Collegis vestris, vel universum Collegium, ob egregia singulorum facta, et coetus praestantiam, ab omnibus fere Principibus est honestatum. Habet et clarissima nomina vestratium Virorum, quos ob feudales consuetudines in certam scriptamque normam digestas, tamquam praecipui iuris conditores in scholis, et in foro colimus, publicamque scriptis eorum auctoritatem tribuimus tamquam Romani iuris instaura toribus consultissimis. Habet etiam et aliorum, qui 'condendis, aut iterum concimandis municipalibus legibus operam dederunt, quique novas Constitutiones, quas vocant, difficile sane argumentum, ob compositum, ut ita dicam, sacerdotium cum imperio, simplicitate quidem sermonis, et prudentiae maturitate maxima excogitarunt. Habet postremo pontificios fastos Ecclesiasticarum dignitatum, quibus ex Collegio vestro plurimi donati sunt, et egregiam universo christiano nomini, ac pontificiae Romanae Sedi operam navarunt. Legatorum a latere, ut vocant, Nuntiorumque munere ad omnes Europae reges, vel ad ipsa Ecclesiae Catholicae concilia optime functi. Quod si omissis Archiepiscopis, et Episcopis, ceterisque minoribus dignitatibus, eos omnes, qui sacra purpura illustres enituerunt, recensere velim, iam satis non esset ns enume randis epistolae modus, omniumque famam in solis Birago, et Trivultio S. R. E. Cardd. Complectar, in quorum unum profanae simul, et Ecclesiasticae dignitates confiuxerunt a Gallis regibus, a quibus eximio S. Michaelis torque donatus, ad magni etiam Can cellaru Franciae munus, atque ad summam rerum potestatem fuerat elevatus. Alter vero Aragoniae, Siciliae, Sardiniaeque Prorex, ac deinde moderatis in Insubria eadem potestate rebus, eo ceteris omnibus felicior est aestimatus, quod in Patria sua regios fasces praetulerit, ipsumque Romanum Pontificem sacro regioque diademate coronaverit.
About the Publisher
Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com
This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.
Die Inhaltsangabe kann sich auf eine andere Ausgabe dieses Titels beziehen.
Anbieter: PBShop.store US, Wood Dale, IL, USA
PAP. Zustand: New. New Book. Shipped from UK. Established seller since 2000. Artikel-Nr. LW-9781333185954
Anbieter: PBShop.store UK, Fairford, GLOS, Vereinigtes Königreich
PAP. Zustand: New. New Book. Shipped from UK. Established seller since 2000. Artikel-Nr. LW-9781333185954
Anzahl: 15 verfügbar