Zu dieser ISBN ist aktuell kein Angebot verfügbar.
. 1839 edition. : ...Keneuualchius, qui sancto Theodoro archiepiscopo interueniente, Ferlingamere, Boekereie, Godeneie, Martineseie, Eadredeseie; Kentuuinus rex qui Glastingie matrem sanctorum uocare solitus fuerat, et eam ab omni saeculari et aecclesiastico obsequio immunem statuit, et hanc priuilegii dignitatem concessit, ut habeant fratres eiusdem loci potestatem elegendi, et constituendi sibi rectorem iuxta regulam sancti Benedicti: Haedde episcopus qui, Caeduualla annuente et propria manu, licet paganus, confirmante, Lantocal: Baldred qui Penuuard, sex hidas: Aetheluuard, qui Poholt, sexaginta hidas, me annuente et confirmante, dederunt. Quorum ego deuotioni et benignae petitioni assentio, et contra malignantium hominum et oblatrantium canum insidias, regalium munimine inuigilo literarum; quatinus aecclesia domini nostri Ihesu Christi, et perpetuae uirginis Mariae, sicut in regno Britanniae est prima, et fons et origo totius religionis, ita et ipsa supereminentem priuilegii obtineat dignitatem, nec ulli omnino homini ancillare obsequium faciat in terris, quae super choros angelorum dominatur in coelis. Igitur summo pontifice Gregorio annuente, et ut matrem domini sui in sinum et protectionem sanctae Romanae aecclesiae, me licet indignum cum ipsa suscipiente, consentientibus etiam omnibus Britanniae regibus, archiepiscopis, episcopis, ducibus atque abbatibus, statuo ego atque confirmo; quatinus omnes terrae et loca, et possessiones beatae Mariae Glasteie sint quieta, et ab omnibus regiis exactionibus et operibus que indici solent, uidelicet expeditione, pontis arcisue constructione, et ab omni archiepiscoporum et episcoporum promulgationibus et perturbationibus, sicut in antiquis eiusdem aecclesiae cartis ratum esse inuenitur, et a praedecessoribus meis, Keneuualchio, Kentuuino, Caeduualla et Baldredo confirmatum esse dinoscitur, inconcussa et illibata permaneant. Et quaecumque immerserint causae, in homicidiis, sacrilegiis, ueneficiis, furtis, rapinis,...
„Über diesen Titel“ kann sich auf eine andere Ausgabe dieses Titels beziehen.
(Keine Angebote verfügbar)
Buch Finden: Kaufgesuch aufgebenSie kennen Autor und Titel des Buches und finden es trotzdem nicht auf ZVAB? Dann geben Sie einen Suchauftrag auf und wir informieren Sie automatisch, sobald das Buch verfügbar ist!
Kaufgesuch aufgeben